TECATA

TECATA
TECATA
pluraliter apud Veteres erant vel plana, vel fastigata. Et quidem in Graecia, Asiaque, imo toto pene Oriente, aedium privatarum tecta plana fiebant: aedes vero sacrae habebant culmen et fastigium, quod ἀετὸν et ἀετωμα Graeci, atque inde πτερύγια et πτερὰ dixêre. Hieroymus ad Suniam et Fretell. Δῶμα in orientalibus provinciis ipsum dicitur, quod apud Latinos tectum. In Palaestina enim vel Aegypto, vel ubi scripti sunt divini libri —— non habent in tectis culmina, sed domata, quod Romani vel soloaria vel meniana vocant, i. e. plana tecta, quae tansversis trabibus sustentantur. Cuiusmodi solaria in planis tectis strui solita, Graecis ἡλιαςήρια et ἡλιαςικὰ et ἐξωςαὶ, Latinis tecta, et proiecta tecta dicebantur, in quroum circuitu περίβολος, seu podium erat, ne facilis in praeceps lapsus esset. Deambulatoria recentiores appellavêre, quod in hisce solariis seu menianis ambularent ut de Davide ex Sacris, de Augusto ex Suetonio, c. 83. 96. notum. Ibidem cultu divinô, et pii, uti de Petro in Actis c. 10. v. 9. legimus, et idolatrae, uti alibi defungi consuevêre. Unde in Isidori Glossis, Tegularia malefica, quod supra tegulare sacrificet. Delinquentes porro exponebantur, uti videre est supra ubi de Solario expositionis; et hostes exinde non raro submovebantur, a civibus, qui domibus clausis in tecta evaserant, uti Freinshemius docet ad Curt. l. 4. c. 4. etc. Laqueabantur autem ornatûs ergo tecta huiusmodi tabulis in varias figuras caelatis; ut in maeandros et lacus et πλινθία, et orbes vel triangulos et alia: quibus quae carebant, φατνώματα Graecis vocatasunt, item ςεγίδια ἀγλυφα, Salmas. ad Solin. p. 1215. Arabes et Sabaei, ebore, aurô, argentô, sumptuosô lapide quoque et sinaragdô, illa ornavêre, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 24. Vide quoque supra de Pantheo ubi laminas tecti eius argenteas primum fuisse, in quarum locum Constans Imperator plumbeas reposuerit, vidimus: ut et voce Stephanomata. In iisdem porro elegantiores Romani et φιλόκαλοι nemora habuêre, Senecâ passim teste. Et recentiori aevô prata Gothi, de quibus Olaus, l. 9. c. 38. domos. inquit, tignis abietinis et corticibus arboris betulae exquisitâ industriâ tegunt, cespites virentes —— superimponentes, quos submisso avenae vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt. Quo fit, ut tecta pratorum virentium speciem aemulentur. In haec tecta obsidionum tempore pecora pastum agunt, ne recentibus destituantur carnibus. Imo in summis aedium culminibus navig abilium aquarum fretum memorat Seneca Rhetor, Controvers. l. 5. c. 5 etc. Reliquis tecta erant, in duas partes devexa, quae pectinata Romanis dicebantur, habebantque et ipsa suas proiecturas, ad stillicidia arcenda, et pluribus fastigiis plerumque fiebant: τρίχωρα Graecis, et ἀνατάσεις etiam appellata. Quorum a planis diversitatem accurate explicat Galenus, Commentar. περὶ ἄρθρων, quem vide. Haec culmina seu fastigia in templis, statuis, victoriis et aliis Deorum simulacris, exornabantur, quibus privatorum aedificiorum
culmina carebant: ἀκρωτήρια vocat Plin. in Caesare, ubi cum multa Caesari essent decreta ut Deo, etiam id ornamenti rectis illius accessisse, refert. Vide supra in voce Fastigium, ut et inferius ubi de tectis Trichoris. Uti vero, non Principes solum, sed et civium ditiores, aedibus, cenationibus, tricliniis, supellectile, annulis, aliis aestate, aliis hieme, utebantur, ut Theod. Marcilius docet ad Horatium Ep. 1. ad Maecen. Ita et nonnullis tecta fuisse temporaria, quae videl. ponerentur hieme, tollerentur aestate, argumento est Iavolenus, l. 242. et §. 2. de verb. signif. apud eundem, ad Titum Suetonii c. 24. De Imbricibus, Pinnacellis, Scandulis, quibus Romam usque ad Pyrrhi bellum tectam, Plinius ait, l. 16. c. 10. Tegulis, aliisque huc pertinentibus, vide hîc passim, ut et infra in voce Tectum. Addam verbum de foramine in carinatis Parapamisadarum rectis relicto, ad lumen intromittendum, cuius Curtius meminit, l. 7. c. 3. et Diodorus, l. 17. c. 82. κατὰ δὲ μέσην τὴν ὀροφην` ἀπολελειμμένης διαυγείας, In medio tecto foramen luci excipiundae est relictum. Quod hodieque in locis quibusdam Septentrionalibus videre est, teste Locceniô ad Curtium d. l. Vide quoque aliquid supra, voce Carina. Nec omittendi Tectorum domuumque Lares seu Custodes, memorati Arnobio, adv. Gentes l. 3. ubi G. Elmenhorst, et Des. Heraldus videndi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • List of street names of drugs — This is a list of street names of commonly used recreational drugs. Such names vary according to location, and tend to change over time. Many names are used to describe several different recreational drugs. Contents 1 List of street names of… …   Wikipedia

  • drugs — (New American Roget s College Thesaurus) Medicinal substances Nouns 1. drugs; therapeutic drugs (see remedy); drug or substance abuse; drug addiction, [chemical] dependency, physical or psychological dependence, habit, reverse tolerance; glue… …   English dictionary for students

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”